라틴어 문장 검색

Malivolus animus abditos dentes habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 341)
Quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes, siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:6)
AT ubi turbo persecutionis quieuit, progressi in puplicum fideles Christi, qui se tempore discriminis siluis ac desertis abditisue speluncis occulerant, renouant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac ueluti uictricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde atque ore conficiunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.2)
AT ubi hostilis exercitus exterminatis dispersisque insulae indigenis, domum reuersus est, coeperunt et illi paulatim uires animosque resumere, emergentes de latibulis, quibus abditi fuerant, et unanimo consensu auxilium caeleste precantes, nc usque ad internicionem usquequaque delerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVI.2)
Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:9)
sed tamen indicio fit, quod ea, quae apostoli Petri sunt, in abdito cordis amplectimini, si quae eius esse nostis, etiam in facie tenetis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:9)
Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere verba notis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 211)
At scelerata iacet sedes in nocte profunda Abdita, quam circum flumina nigra sonant:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 331)
sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas et procul ardentes hinc precor abde faces.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 147)
haud impune licet formosas tristibus agris abdere:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 338)
te duce Romanos numquam frustrata Sibylla, abdita quae senis fata canit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 510)
haec laqueo uolucres, haec captat harundine pisces, cum tenues hamos abdidit ante cibus:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 616)
ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset, operatum iis sacris se abdidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 332:1)
comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in volnus moribunda cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 603:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION