라틴어 문장 검색

Nam quae audivi quae legi sponte succurrunt, sed tanto dolore superantur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 13:3)
ego ne illud quidem admoneo, quod admonere deberem, nisi scirem sponte facturum, ut dignitate a me data quam modestissime ut a me data utare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 3:2)
Nuper me paucosque mecum, quos maxime diligit, advocavit rogavitque, ut medicos consuleremus de summa valetudinis, ut si esset insuperabilis sponte exiret e vita;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 8:1)
Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportaverat, maculam veteris industriae laudabili otio abluerat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 3:1)
huic aetas et valetudo silentium suasit, hic sponte beatissimo otio fruitur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 3:2)
Erit fortasse, immo non dubie, huius propositi mei et minor laus et obscurior fama, cum omnes ex necessitate facient quod ego sponte faciebam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:1)
Nunc vero me cum absentiae tum infirmitatis tuae ratio incerta et varia sollicitudine exterret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 4:1)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 2:1)
Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
cum sua sponte Nicaeae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putavi, primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 1:1)
Devovet imperium tamen haec lenonis avari Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1015)
Sponte decent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1418)
Huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae - Vix illis prae me nota pharetra sua est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 9b9)
Sponte fluant matura sua - sine crescere nata;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1411)

SEARCH

MENU NAVIGATION