라틴어 문장 검색

tum magistro equitum accito vides tu inquit, M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 547:1)
quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen consensu omnium victus est ut ipsum in consilium acciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 36:1)
accitoque eo, cum tempus omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re dubia signum pugnae proposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 191:2)
neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 309:1)
tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt uti reverterentur Romam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 427:1)
pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 241:2)
accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 278:2)
vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit, sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat sive senatus consulto accitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 351:1)
sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat nobilissimum quemque genere factisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 554:1)
advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in urbem inferri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 612:1)
Pyrrhus, Epirotarum rex, ut auxilium Tarentinis ferret, in Italiam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XII Periocha6)
parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha2)
cineas legatus a Pyrrho ad senatum missus petit ut conponendae pacis causa rex in urbem reciperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha6)
de qua re cum ad frequentiorem senatum referri placuisset, Appius Claudius, qui propter valetudinem oculorum iam diu consiliis publicis se abstinuerat, venit in curiam et sententia sua tenuit ut id Pyrrho negaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha7)
iterum adversus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha11)

SEARCH

MENU NAVIGATION