라틴어 문장 검색

Quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam ?
(세네카, 행복론, Liber V 37:3)
legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 456:1)
et etiam nunc, si vult Demipho Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3101)
Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:10)
Pater autem vitam dedit potest ergo, si saepius periculo mortis liberatus a filio fuerit, maius beneficium accipere quam dedit.
(세네카, 행복론, Liber III 160:2)
Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.
(세네카, 행복론, Liber III 138:2)
Si se dant et, ut ante dixi, sua sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 187:1)
Etiamnunc, qui dedit alicui vitam, si et semel et iterum liberatus est mortis periculo, maius accepit beneficium quam dedit.
(세네카, 행복론, Liber III 160:1)
Dedit itaque diabolo ea, quia in his ipsis poena accipientis est, si uti nesciat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 5:1)
Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 2:1)
nec minore grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:3)
Auctor est Plinius C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gavio Hirro ad pondus accepisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:2)
pallida tisiphone Tisiphonen hic non unam furiarum de- bemus accipere, sed pestilentiam, cui eleganter poeta hoc nomen dedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5521)
atque ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:9)
Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo vivit et exspirat modo quas acceperat auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION