라틴어 문장 검색

artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 11:2)
nec dubie prope omnes utique apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 48:2)
nam et laudes ac vituperationes scribebantur, et ἐπιταφίουσ dicere erat moris, et plurimum in consiliis ac iudiciis insumebatur operae, ut scriptores artium pro solis comprehenderint frequentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 52:1)
negotium est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 81:6)
ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:7)
sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 105:1)
et sicut in colore dicitur narrationis, eum esse optimum, quem actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici, eum statum esse faciendum, in quo tuendo plurimum adhibere virium possit orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 175:2)
utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 266:3)
ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in dicendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:4)
quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
nam exordium duci nonnunquam etiam ab actore causae solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:1)
neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 74:1)
accidit aliquando alteri et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 94:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION