라틴어 문장 검색

ac ne adsiduos in domum coetus arcendo infringeret potentiam aut receptando facultatem criminantibus praeberet, huc flexit ut Tiberium ad vitam procul Roma amoenis locis degendam impelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장2)
Exim Cotta Messalinus, saevissimae cuiusque sententiae auctor eoque inveterata invidia, ubi primum facultas data arguitur pleraque C. Caesarem quasi incestae virilitatis, et cum die natali Augustae inter sacerdotes epularetur, novendialem eam cenam dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장1)
Ac tamen accusatores, si facultas incideret, poenis adficiebantur, ut Servilius Corneliusque perdito Scauro fa- mosi, quia pecuniam a Vario Ligure omittendae delationis ceperant, in insulas interdicto igni atque aqua demoti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 30장1)
igitur auditurum principem et fore diluendi criminis facultatem respondit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장9)
set Claudius facilitate solita quod uni concesserat nullis extrinsecus adiumentis velavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장6)
sed neque ipsis promptus in rem subitam consensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in mare iactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장6)
Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notescerent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus aliqua pangendi facultas necdum insignis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장1)
is mulieri olim cognitus, seu recens orta amicitia, dum merita erga Neronem sua et quam in inritum cecidissent aperit adicitque questus et destinationem vindictae, si facultas oreretur, spem dedit posse impelli et pluris conciliare:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장3)
idem Annaeum Lucanum genuerat, grande adiumentum claritudinis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장5)
Equidem, ut de me ipso fatear, non eum diem laetiorem egi, quo mihi latus clavus oblatus est, vel quo homo novus et in civitate minime favorabili natus quaesturam aut tribunatum aut praeturam accepi, quam eos, quibus mihi pro mediocritate huius quantulaecumque in dicendo facultatis aut reum prospere defendere aut apud centumviros causam aliquam feliciter orare aut apud principem ipsos illos libertos et procuratores principum tueri et defendere datur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 7장 1:1)
nam quo sordidius et abiectius nati sunt quoque notabilior paupertas et angustiae rerum nascentis eos circumsteterunt, eo clariora et ad demonstrandam oratoriae eloquentiae utilitatem inlustriora exempla sunt, quod sine commendatione natalium, sine substantia facultatum, neuter moribus egregius, alter habitu quoque corporis contemptus, per multos iam annos potentissimi sunt civitatis ac, donec libuit, principes fori, nunc principes in Caesaris amicitia agunt feruntque cuncta atque ab ipso principe cum quadam reverentia diliguntur, quia Vespasianus, venerabilis senex et patientissimus veri, bene intellegit ceteros quidem amicos suos iis niti, quae ab ipso acceperint quaeque ipsis accumulare et in alios congerere promptum sit, Marcellum autem et Crispum attulisse ad amicitiam suam quod non a principe acceperint nec accipi possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 3:1)
his igitur et honoribus et ornamentis et facultatibus refertas domos eorum videmus, qui se ab ineunte adulescentia causis forensibus et oratorio studio dederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:2)
neque oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 5:3)
neque enim solum arte et scientia, sed longe magis facultate et eloquentiam contineri, nec tu puto abnues et hi significare vultu videntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 3:1)
quamquam ipsis artibus inest exercitatio, nec quisquam percipere tot tam reconditas tam varias res potest, nisi ut scientiae meditatio, meditationi facultas, facultati usus eloquentiae accedat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION