라틴어 문장 검색

eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 20:1)
tantaque admiratio singularum universarumque rerum incussa ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginiensem populum aut alio nullo posse, iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae quo die omnes centuriae priorem consulem dixissent primo quoque tempore compotem populum Romanum facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 310:1)
paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 383:1)
cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, atqui si aures praebere potes inquit, manifestam rem teneas faciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 79:1)
hostis primum admiratio cepit quidnam sibi repentinus clamor vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 142:1)
cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장3)
ratio autem eius, e quibus est inventa, satis habet admirationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장2)
id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum naturae considerantibus admirationes, quod habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장2)
Ea autem sunt divina mente comparata habentque admirationem magnam considerantibus, quod umbra gnomonis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae ceterisque orbis terrarum locis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장1)
ceterum ex admiratione hoc nomen accepit, quae admiratio de eius coloribus nascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 52)
si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION