라틴어 문장 검색

A capite transitus ad ceruicem est, quae grauibus admodum morbis obnoxia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 1:1)
Verum ut illud in plerisque morbis utilius est, sic multa admodum corporibus nostris incidere consuerunt, quae sine medicamentis ad sanitatem peruenire non possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 2:3)
Ergo et illa, quae uictu curat, aliquando medicamentum adhibet, et illa, quae praecipue medicamentis pugnat, adhibere etiam rationem uictus debet, quae multum admodum in omnibus corporis malis proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 머리말 3:1)
Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae uarietas nouat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 4:1)
Cleonis nobile admodum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 16:1)
Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 24:1)
Est Menophili ualidum admodum, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 9:1)
Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:1)
In hoc autem casu neque acribus cibis utendum est neque asperis neque aluum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:3)
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 5:1)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:1)
si ea maiora ualentioraque sunt, fissis scriptoris calamis contegenda, ac ne quid lacerent, sic euellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:4)
effundit enim umorem, neque postea, quia tenuis admodum est, potest colligi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:8)
Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:1)
Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION