라틴어 문장 검색

quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum etiam casu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:1)
nec Plini opinionem inscriptio arae quicquam adiuuerit, cum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit, et qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 3:3)
Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:1)
Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem in hortis se copiam uolentibus facturum, sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum, quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 1:1)
denique cum post uiginti annos adulescente me extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 2:2)
adiutum putant T. Vini suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae fauorem conciliatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 1:2)
sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:3)
utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo aud[i]endam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:3)
Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 16:1)
Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 15:1)
Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent in ripam tamen semianimis evasit et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante - quippe in diversum evaserant alii - exanimatus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 11:3)
quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes quam sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 20:2)
Adnitendum igitur, dum aliquae Persis ad resistendum vires essent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:5)
Atque haec eorum consilia clades ad Issum - nam ea intervenerat - adeo non interpellavit, ut etiam adiuvaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:11)
Satibarzanes manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION