라틴어 문장 검색

Nuntii autem omnia responsa et aspera verba Boemundi ejusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium vehementer acuentes, eo animos illorum commovent, ut arma acquiri et bello aptari universi, parvi et magni, monerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:4)
Ante haec omnia, cum nondum auxilium novi et peregrini exercitus adfuisset, Baldewinus rex anxius et nimium desperatus ob interitum suorum, legationem Antiochiam Tankrado et Baldewino de Burg in civitatem Rohas misit, quatenus festinanter sibi auxilio adessent, aut totam regionem Syriae et regnum in Jerusalem in brevi amitteret, Sarracenorum audaciam et contumacem victoriam annuntians, et quantum casum suorum egregiorum militum nuper ab hostibus passus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:3)
[0679C] Qui continuo nuntiis Tankrado missis ex consilio suorum, ut virum salutarent, et adventum suum apparatumque suorum consodalium illi indicarent, jussit, obnixe precantes, quatenus secum habere colloquium non refutaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 10:1)
Hic ergo Gozelinus tam innumerabili gregum comperta multitudine in loco remoto et solitudinis, Godefrido de Burs et de terra civitatis Parisiorum, viro egregio et militi clarissimo in omni opere bellico, fratrique ejus Willhelmo indicare non distulit, et ad invadendum praedam utrosque fratres adhortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:5)
Sermo hominum mores celat, simul indicat idem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 43:6)
Nam mulieris lacrime condimentumsunt malitie, et parate lacrime insidias non fletum indicant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 102:4)
Indica ergo mihi, quid sit prudentia et qualissit (VI), quot et quæ sint species prudentiæ (VII), quid siteffectus prudentiæ (VIII), et quomodo prudentia acquiratur (IX).
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 42:2)
et os meum annuntiabit laudem tuam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 1:5)
At ille sibi indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 53:7)
Volo ut indices mihi patrem tuum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:24)
At ille sibi indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:25)
Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 93:2)
Uxor autem clam iuvenem quendam amavit, quod suae matri protinus indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:2)
Rex hoc audiensut indicaret rogavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:32)
Quod et ipse indicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 175:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION