라틴어 문장 검색

sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:6)
Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus pueris in os inserant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:1)
quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:3)
deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:2)
"Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 174:5)
profectus, homo non infans sed quis ulli non dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 14 4:10)
nam illa Hortensiana omnia fuere infantia ita fiet homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:5)
omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 1:2)
nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est - qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione complerimus forum - , sed est faciendum etiam ut irascatur iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur, oderit diligat, cupiat fastidiat, speret metuat, laetetur doleat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 38장 1:1)
sunt enim ingeniis nostris semina innata virtutum, quae si adolescere liceret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:3)
Nam et infans cum paribus inclinata sum, et subinde procedentibus annis maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 25:7)
Ergo age duremus, quamvis adoleverit aetas, utamurque annis quos mora parva teret.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:3)
Barbatus infans ecce vagitus ciet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.9)
Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION