라틴어 문장 검색

"non nostra ulterius ridebis dogmata, virgo philosopho nuptura meo;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium63)
erat siquidem materia iucunda, seu nupti- ales tibi thalamorum faces sive perfossae regiis ictibus ferae describerentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:2)
namque et coniuges ipsi, quamquam nupti nuper, his moribus agunt, hac verecundia, vere ut agnoscas, si semel videris, plurimum esse quod differat ille honestissimus uxorius amor figmentis inlecebrisque concubinalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 4:3)
artifex igitur his animi litterarumque dotibus praeditus mulierem pulchram sed illam deuteronomio astipulante nubentem, domine papa, tibi iugasti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:1)
protinus Ausonum portus vadosae nescius Africae intras adoptatusque Tuscis gurgitibus puer innatasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum13)
thalamis ubi casta adolesceret aetas, virgineas libare comas primosque solebant excusare toros, celsam subeuntibus arcem in gradibus summi delapsus culmine templi, Arcados Euhippi spolium, cadit aereus orbis, praemissasque faces, festum nubentibus ignem, obruit, eque adytis simul exaudita remotis nondum ausos firmare gradum tuba terruit ingens, in regem conversi omnes formidine prima, mox audisse negant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권89)
"mea quanto Sithonia mallem nupsisset virgo sub Arcto trans Borean Thracasque tuos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권108)
"nescis, pater optime, nescis, quantus amor castae misero nupsisse marito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권295)
"procul, oro, paternum omen et innuptae vetus excidat ira Dianae, iungunt se castris regisque in nomen adoptant Ocalea Medeonque et confertissima lucis Nisa Dionaeisque avibus circumsona Thisbe."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권134)
"nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales, - a dolor!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권250)
Mulier quae multis nubit, multis non placet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 340)
Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:1)
etiam quam videtur habere, non nupserat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 9:2)
his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:1)
quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis superbissimae vincula conicitis, qua dirimatis societatem civilem duasque ex una civitate faciatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION