라틴어 문장 검색

Titianum et Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장9)
sed milites ut falsum rumorem aspernantes, quod infensum Othoni senatum arbitrabantur, custodire sermones, vultum habitumque trahere in deterius;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장3)
ceterum inter nos non idem prosperarum adversarumque rerum ordo erit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장6)
ad omnis exercitus legatosque scriptae epistulae praeceptumque ut praetorianos Vitellio infensos reciperandae militiae praemio invitarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장11)
trium legionum legati, pares iure et prosperis Vitellii rebus certaturi ad obsequium, adversam eius fortunam ex aequo detrectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장4)
id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장7)
transfugisse classem, in arto commeatum, adversas Gallias Hispaniasque, nihil in urbe fidum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장3)
mox infensus praetorianis 'vos' inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장7)
advertere proximi, deinde plures:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장13)
ille infensus Blaeso aemulatione prava, quod eum omni dedecore maculosum egregia fama anteibat, cubiculum imperatoris reserat, filium eius sinu complexus et genibus accidens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장7)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
Advertit ea res Vespasiani animum ut vexillarios e legionibus ducemque Virdium Geminum spectatae militiae deligeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장1)
infensior illic miles culpam cladis in Hordeonium vertebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 25장2)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
res adversae discordiam peperere, iis qui e superiore exercitu erant causam suam dissociantibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION