라틴어 문장 검색

Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, ubi beati martyris effusus erat sanguis, massam pulueris secum portaturus abstulit, in qua apparebat, cruore seruato, rubuisse martyrum aedem, persecutore pallente.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:9)
Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:2)
Silva Maesia Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretri amplificata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 357:2)
nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 404:1)
cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas - habitabat enim rex ad Iovis Statoris - populum Tanaquil adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 425:1)
rex velut deliberabundus in hortum aedium transit sequente nuntio filii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 551:2)
quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 588:4)
Servius Tullius Veientes devicit et populum in classes divisit, aedem Dianae dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha21)
non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 75:1)
nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 83:1)
ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse militi praemia qui primus, qui secundus castra hostium intrasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 221:2)
his consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 225:1)
aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:3)
populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 284:1)
castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION