라틴어 문장 검색

Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit, nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra, modo sinistra parte ventris, invicem oritur atque finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 5:1)
In pulmonis morbo, si sputo ipse levatur dolor, quamvis id purulentum est, tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 2:1)
item si sitis est, si cibi fastidium, si venter liquidus, si pus est lividum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:4)
multoque aegrius is, qui post quadragesimum annum coepit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 29:2)
ex quibus tamen quaedam non aegros solum, sed sanos quoque sustinent;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 1:6)
ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi verisimile est, neque eam videntur sustinere aegri vires posse.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 8:6)
satius est enim primum levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 12:2)
aut si stercoris odorem, nihil dejiciens, aeger ex spiritu suo sentit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:6)
Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 9:1)
Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:7)
Illud scire oportet, omne ejusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 3:5)
In malis jam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 11:1)
alterum, ubi nihil assumit aeger;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 1:2)
quanto inutilius est in corpore etiam aegro?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 1:8)
quasi quaeratur, quid medico liceat, non quid aegro salutare sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION