라틴어 문장 검색

legebat etiam incessanter auctores cum reverentia antiquos, sine invidia recentes, et, quod inter homines difficillimum est, nulli difficulter ingenii laude cedebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 8:5)
Occasio aegre offertur, facile amittitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 484)
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.4)
Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.10)
Turnus, rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:2)
aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 99:1)
rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 151:1)
quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo civium animos domi oppresserat Latinis iniceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 517:2)
haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:1)
aegrius quam dignum erat tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 84:1)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 497:1)
his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra oppugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 502:2)
inde fusi magna caede in Ianiculum se aegre recepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 572:3)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION