라틴어 문장 검색

Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:16)
Ego durante adhuc iracundia non continui manum, sed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:3)
Itaque satia iracundiam tuam:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:13)
neque enim in amantium esse potestate furiosam aemulationem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:2)
concitatus iracundia prosiliit Lichas et O te inquit feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata litteras biberint.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:1)
Sed nec foederis verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:4)
Non tenui igitur diutius lacrimas, immo percussi semel iterumque manibus pectus et Ubi nunc est inquam iracundia tua, ubi impotentia tua?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:14)
Nec haec invidia, verum est aemulatio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor4)
Nec materia ipsa huic - vereor ne improbe dicam - aemulationi repugnavit:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 3:1)
'Satrius Rufus, cui non est cum Cicerone aemulatio et qui contentus est eloquentia saeculi nostri'.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 11:4)
'Est enim' inquam 'mihi cum Cicerone aemulatio, nec sum contentus eloquentia saeculi nostri;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 12:2)
confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 20:2)
Nam Rhodii cum ipsis orationum virtutibus tum etiam comparationis aculeis excitabantur, nostra oratio sine aemulationis gratia probabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 3:1)
'Utique, cum sit utile principis benignitatem promptissimam ad laudem praemiaque merentium illustrari ubique et maxime iis locis, quibus incitari ad imitationem praepositi rerum eius curae possent, et Pallantis spectatissima fides atque innocentia exemplo provocare studium tam honestae aemulationis posset, ea quae X. kal.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 13:3)
Nec puduit rationem turpitudini obtendere, egregiam quidem pulchramque rationem, ut exemplo Pallantis praemiorum ad studium aemulationis ceteri provocarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION