라틴어 문장 검색

et paulo post ortum solis monentur et excitantur a ducibus suis ut festinent descendere, propter periculum (ut videtur) a tenuitate aeris, ne solvat spiritus et suffocet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:12)
Reflexio radiorum solis, in regionibus prope circulos polares, admodum debilis et inefficax invenitur in calore:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 78:1)
et fiat observatio, utrum minuat calorem solis, quemadmodum speculum comburens eundem auget et intendit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:3)
Itaque idem videndum in calore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 80:5)
et tamen referunt ignem fatuum (quem vocant), qui etiam aliquando impingitur in parietem, non multum habere caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:2)
Atque certissimum est, circa equum in itinere sudantem noctu et suda tempestate apparuisse quandoque coruscationem quandam absque manifesto calore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:6)
De illa flamma autem quam antiqui nautae vocabant Castorem et Pollucem, et moderni Focum Sancti Ermi, qualem calorem habeat non satis quaesitum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:13)
Nullum enim invenitur liquidum tangibile quod sit in natura sua et maneat constanter calidum, sed superinducitur ad tempus tantum calor, ut natura ascititia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:2)
Neque enim invenitur apud nos aer calidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 104:2)
Subjungitur negativa aeris conclusi in cavernis tempore aestivo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:1)
At de aere concluso omnino diligentius inquirendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:2)
Primo enim non absque causa in dubitationem venit, qualis sit natura aeris quatenus ad calidum et frigidum in natura sua propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:3)
Recipit enim aer calidum manifesto ex impressione coelestium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:4)
et rursus in media (quam vocant) regione aeris a vaporibus frigidis et nivibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:6)
Subest similiter dubitatio, utrum tepor in lana et pellibus et plumis et hujusmodi fiat ex quodam exili calore inhaerente, quatenus excernuntur ab animalibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION