라틴어 문장 검색

Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)
Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color uel niger est uel caesius, cum summa tunica tota alba sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:2)
Super his gutta umoris est, oui albo similis, a qua uidendi facultas proficiscitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:4)
Igitur uel ex morbo uel ex ictu concrescit umor sub duabus tunicis, qua locum esse uacuum proposui;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:1)
Animaduertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 39:3)
si est umor, sed leuior, duplex uitium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 42:4)
quae uenas, ex quibus umor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:6)
Id enim signum est quasi excaecatorum itinerum, per quae umor ferebatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 45:3)
quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:3)
Quo facto, siue umor est, profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 1:6)
modo umorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 1:9)
Vmor autem si premitur, circumfluit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:1)
Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et uulnus isdem linamentis curant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 4:7)
Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:3)
Per hanc effundendus umor est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION