라틴어 문장 검색

Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis affligi verberibus iubeatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 16:1)
Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 11:1)
Hisque direptis, et interfectis qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus per quas transibat dux consultissimus apposuit fidei compertae praefectos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 35:2)
Post clades acceptas, illatasque multas et saevas, excisa est Philippopolis, centum hominum milibus, nisi fingunt annales, intra moenia iugulatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:1)
Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 1:1)
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 6:1)
Fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti, imbres nubibus atris effusi, dispersere circumfrementium globes, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, immanes spiritus latius porrigentes, iubebant nostris per minaces litteras et legatum dedere civitatem, fide retinendae salutis accepta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 5:1)
Igitur coactus Odoacar dedit filium suum Thelanem obsidem Theoderico, accepta fide securum se esse de sanguine.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 6:5)
Postea vero accepta uxore de Francis nomine Augofladam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 7:1)
Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 9:4)
similiter, quae tamen nihil incommoditatis fructibus attulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 142:4)
Ortona civitas in Italia in deditionem accepta, Luceria quoque frequenti obsidione fatigata et ipsa in deditionem venit, praesidiumque nostrorum in ea positum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 156:1)
Medio Novembrio allatum est ei, Leonem papam natalem Domini cum eo celebrare velle, ubicumque hoc contingere potuisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:1)
Qui accepta occasione exeundi primo in Langobardiam quasi pro inquisitione praedicta profectus est indeque arrepto itinere subito ad imperatorem usque pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:8)
subiectaque Venetia ac ducibus eius in deditionem acceptis eandem classem ad Dalmatiae litora vastanda misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION