라틴어 문장 검색

Mercurium hospitio mulieres olim duae Illiberali et sordido receperant:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.1)
Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias voluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 5:2)
Vivit cum Spurinna, vivit cum Antonino, quorum alteri affinis, utrique contubernalis est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:4)
eosdem patrimonii tertiam partem conferre iussit in ea quae solo continerentur, deforme arbitratus - et erat - honorem petituros urbem Italiamque non pro patria sed pro hospitio aut stabulo quasi peregrinantes habere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 4:3)
Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum - est enim affinis -, deinde etiam ex auctoritate pontificum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:2)
Hunc ego invitatus hospitio ut bonum patrem familiae, ut diligentem agricolam intuebar, de his locuturus, in quibus illum versari putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 3:1)
Balineum Hispellates, quibus illum locum Divus Augustus dono dedit, publice praebent, praebent et hospitium.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 6:3)
Volo enim eum, qui sit vere liberalis, tribuere patriae propinquis, affinibus amicis, sed amicis dico pauperibus, non ut isti qui iis potissimum donant, qui donare maxime possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 1:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Difficile est, domine, exprimere verbis, quantam perceperim laetitiam, quod et mihi et socrui meae praestitisti, ut affinem eius Caelium Clementem in hanc provinciam transferres.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 511)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum Prusae ad Olympum, domine, publicis negotiis intra hospitium eodem die exiturus vacarem, Asclepiades magistratus indicavit appellatum me a Claudio Eumolpo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 811)
si vacat, hospitio peregrinos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 12)
forsitan hic optes, ut iustam supprimat iram Caesar, et hospitium sit tua villa meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 832)
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, hospitiis Romam vix habuisse locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 113)
ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, quae semper maneant inlabefacta precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 84)
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, et quae te generum, me vocat illa virum, ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis ducis et adfinem te pudet esse meum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 85)

SEARCH

MENU NAVIGATION