라틴어 문장 검색

Deum perennem findit in duos Deos, audet secare numen insecabile.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말21)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)
Eo pacto prorsum illic alligaris filium:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 391)
hic furti se alligat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 7140)
hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:7)
Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae alligat, et noviens Styx interfusa coërcet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:8)
Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 21:6)
hasta volans noctis diverberat umbras et venit aversi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:26)
inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:6)
Aut rursum enodes trunci resecantur et alte finditur in solidum cuneis via, deinde feraces plantae inmittuntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:4)
hoc effusos munimen ad imbris, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:4)
At cantu commotae Erebi de sedibus imis umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum, quam multa in foliis avium se milia condunt vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber, matres atque viri defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum, quos circum limus niger et deformis harundo Cocyti tardaque palus inamabilis unda alligat et noviens Styx interfusa coercet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:9)
gaudentem patrios findere sarculo agros Attalicis condicionibus numquam demoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 14)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
dividuo findetur munere quadra, sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1732)

SEARCH

MENU NAVIGATION