라틴어 문장 검색

firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:6)
aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:4)
quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 1:3)
uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 31장 1:4)
eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 10:2)
uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:3)
Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:1)
Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 4:1)
Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:2)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:2)
tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:2)
post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:3)
rursus ante noctem ambulatione utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:7)
Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:6)
acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION