라틴어 문장 검색

prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 42:2)
milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 32:1)
aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:3)
fertilissimus ager eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod plerumque in uberi agro evenit,barbari sunt, priusque quam ab Carthagine subveniretur opprimi videbantur posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 357:2)
Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:3)
inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere frugum, ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 178:1)
uberrimo agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 218:2)
vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 219:1)
si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 621:1)
nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 4:1)
nam vel prodesse amico possum vel inimicum perdere, ita hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 12)
uxor mea meaque amoenitas, quid tu agis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 313)
amanti amoenitas malost, nobis lucrost.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 35)
Si tenue scis, scio te uberius posse nere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 149)
Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 169)

SEARCH

MENU NAVIGATION