라틴어 문장 검색

Nihil est nobis dictu, visu, auditu cum insania circi, cum inpudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 4:2)
non ibis in circum, non in theatrum, agonem, munus non spectabis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:6)
Proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator vel adorator intravero, a deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:13)
1 Theatrum proprie sacrarium veneris est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:4)
Nam saepe censores nascentia cum maxime theatra destruebant moribus consulentes, quorum scilicet periculum ingens de lascivia providebant, ut iam hic ethnicis in testimonium cedat sententia ipsorum nobiscum faciens et nobis in exaggerationem disciplinae etiam humana praerogativa.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 1:6)
Itaque theatrum veneris Liberi quoque domus est.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:1)
Pluribus enim et asperioribus nominibus amphitheatrum consecratur quam Capitolium:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:3)
Hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est privatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 1:2)
Habes igitur et theatri interdictionem de interdictione impudicitiae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:1)
Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:1)
Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:2)
Nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit et inde cum daemonio rediit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:2)
pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante spectaculo contionum, consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 492:3)
dedit, militesque intenti dudum ac parati alii superne in aversam contionem clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti obsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 495:1)
errorem et tuba audita ex theatro faciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION