라틴어 문장 검색

Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:24)
Tum vero amens formidine Turnus "Faune, precor, miserere," inquit, "tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:4)
sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.26)
delirus et amens undique dicatur merito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:20)
ius anceps novi, causas defendere possum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.21)
genera porro causarum plurimi quinque fecerunt, honestum, humile, dubium vel anceps, admirabile, obscurum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 49:1)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:3)
ideoque anceps eius rei ratio est, quod a derisu non procul abest risus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:3)
voluntas anceps est, sed, quia ita homines putant, attingenda defensio, ut id pro re publica fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 41:1)
ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 60:1)
res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 86:1)
sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:1)
moveaturne quisquam eius fortuna, quem tumidum ac sui iactantem et ambitiosum institorem eloquentiae in ancipiti sorte videat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 51:1)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitus Manli quantus aut quo consilio foret, satis compertum habebat, rem ad senatum refert iam antea vulgi rumoribus exagitatam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 29장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION