라틴어 문장 검색

etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea potius reminiscere, quae digna tua persona sunt, illam, quam diu ei opus fuerit, vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem, augurem vidisse, adulescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope perfunctam esse, cum res publica occideret vita excessisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 7:1)
iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, a d Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 3 1:1)
cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:5)
si mulier, cum fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium remisit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 3:1)
si pater- familias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum fructum non amittet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 4:1)
mulieres vero in India, cum est cuius earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit - plures enim singulis solent esse nuptae - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:1)
ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam turbastis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:5)
Idem ex altera parte et ancilla fecit, quae prior venerat, idem virguncula, quae una intraverat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 18:9)
Immo ego sic iam paria composueram, ut si depugnandum foret, ipse cum Quartilla consisterem, Ascyltos cum ancilla, Giton cum virgine.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:7)
Ancilla risu meo prodita complosit manus et Apposui quidem . . . adulescens, solus tantum medicamentum ebibisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 20:5)
Cum Ascyltos gravatus tot malis in somnum laberetur, illa quae iniuria depulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuit et non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:1)
Cecidit etiam mensa cum argento, et ancillae super torum marcentis excussum forte altius poculum caput tetigit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:6)
Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:15)
vilis adulator picto iacet ebrius ostro, et qui sollicitat nuptas, ad praemia peccat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION