라틴어 문장 검색

atque ipsum Vitellium in incerto fore quam partem Italiae protegeret, si sibi Brundisium Tarentumque et Calabriae Lucaniaeque litora infestis classibus peterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장4)
Digresso Valente trepidos, qui Ariminum tenebant, Cornelius Fuscus, admoto exercitu et missis per proxima litorum Liburnicis, terra marique circumvenit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장1)
ceterum ut mare tutius Valenti quam litora aut urbes, ita futuri ambiguus et magis quid vitaret quam cui fideret certus, adversa tempestate Stoechadas Massiliensium insulas adfertur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장5)
quibus plerumque fidere Vitellius ac de numero servorum, electione litorum loqui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장8)
noctu dieque fluxi et amoena litorum personantes, in ministerium luxus dispersis militibus, de bello tantum inter convivia loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장4)
reliquae in litore captae, aut nimio ruentium onere pressas mare hausit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장7)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
maior hinc fama tradidit deum ipsum adpulsas litori navis sponte conscendisse:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장10)
sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장21)
modicum id litus et egerentibus inexhaustum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장6)
at ille clarissimi viri captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris neque quemquam ex ea exire passus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 7:1)
quorum vim rex cum sustinere non posset, fuga salutem petiit, quam consecutus non esset, nisi intra sua praesidia se recepisset, quae in proximo litore erant collocata.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 4:2)
numeratis deinde quinquaginta talentis expositus in litore non distulit quin e uestigio classe deducta persequeretur abeuntis ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, adficeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 4장 2:2)
iterum cum praeter Locros Regium pedibus iret et prospectis biremibus Pompeianis terram legentibus suas ratus descendisset ad litus, paene exceptus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 3:3)
pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad pedes iacuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION