라틴어 문장 검색

Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)
Praeterea radit vox fauces saepe facitque asperiora foras gradiens arteria clamor, quippe per angustum turba maiore coorta ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 19:4)
proinde sine in cassum defessi sanguine sudent, angustum per iter luctantes ambitionis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:11)
Hos Platonis versiculos, quorum magis venustatem an brevitatem mireris incertum est, legisse me memini in Latinum tanto latius versos quanto solet nostra quam Graecorum lingua brevior et angustior aestimari:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:2)
Recepissem te, nisi anguste sederem, simul et illum respuens et in novum senatum iocatus, cuius numerum Caesar supra fas auxerat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:2)
Mirum, si anguste sedes, qui soles duabus sellis sedere, exprobrata levitate Ciceronis qua inmerito optimus civis male audiebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:5)
Videtis in angustum Latinam parabolam sic esse contractam, ut nihil possit esse ieiunius:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:1)
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:1)
Quem non ille sinit lentae moderator habenae Qua velit ire sed angusto prius ore coercens Insultare docet campis, fingitque morando.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:3)
Fauces autem iter angustum est per quod ad vestibulum de via flectitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 22:2)
Reciperem te, nisi anguste sederemus, ait mimus ille mordaciter:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:2)
nisi angusta sederemus, scomma fuit in C. Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:5)
Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret, nisi eam vis naturae occultior hauriret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 14:2)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION