라틴어 문장 검색

"Animus per omnes mundi partes commeans atque diffusus, ex quo omnia quae nascuntur animalia vitam capiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:2)
Qui etiam post Pythagorae testimonium, Tullium inducens Deum ipsum, quem Pythagoras animum vocat, mentem a Tullio appellari commemorat, dicens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:5)
Mentem itaque, id est animum sive animam, Deum dixerunt, secundum quod totius mundi regimini quasi anima corpori praeest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:9)
Unde et per sapientem quemdam adhortantem non digne Deum excolere, nisi mente scilicet a vitiis purgata, et virtutibus adornata, pulchre in ipso suae adhortationis et disciplinae exordio dictum est Si Deus est animus nobis, ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:10)
Cum Deus sit animus, nobis hoc est vera et spiritualis vita, sicut et ipsa perhibet scriptura poetarum, velut illa Virgilii verba, quae super hoc ipsum Macrobius inducit, sicut postmodum ostendemus, hunc praecipue, scilicet Deum, bene vivendo glorifica.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:2)
adeo ut nec ipsum mundum oculos vel caetera sensuum instrumenta habere oportuit, sicut et ipse perhibet Plato, cum nulla extra ipsum remaneant, ad quae ista aliquam opportunitatem habeant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:13)
Quia summus Deus et nata ex eo mens, sicut ultra animum, ita sunt supra naturam, quo nil fas est fabulosum pervenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:10)
sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
Quis autem ex quinque sensibus mundo inesse poterit, nisi forte tactus, qui omnibus est communis animalibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:5)
Desunt ei quippe caeterorum sensuum instrumenta, ipso attestante Platone, ubi videlicet ostendit quare ei oculi, aut nares, aut caeterae partes humani corporis necessariae non fuissent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:6)
Si quis autem me quasi importunum ac violentum expositorem causetur, eo quod minus propria expositione ad fidem nostram verba philosophorum detorqueam, et hoc eis imponam quod nequaquam ipsi senserunt, attendat illam Caiphae prophetiam, quam Spiritus sanctus per eum protulit, longe ad alium sensum eam accommodans quam prolator ipse senserit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:1)
Spiritus enim sanctus in te supra excelsos sublimior, satis venerabiles sensus exprimit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 66:3)
Restant ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplinam disputationis regunt et numeri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:8)
Sed in Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem verborum millia in lingua (ibid.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:9)
Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION