라틴어 문장 검색

ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 211:1)
multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 225:1)
an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 442:1)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 272:1)
quo spectare illas litteras ad te nunc missas T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus tuis ait quod Demetrium Romam miseris, et hortatur ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum remittas Macedonum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 125:1)
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 540:1)
amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 76:2)
deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 735:2)
quoniam occasio ad eam rem fuit mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres, sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 430)
Vix quidem hercle, ita pauxilla est, digitulis primoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 164)
Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2127)
non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장8)
e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION