라틴어 문장 검색

qui tandem isti grandiloqui contra haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:1)
Eodem die R. P. Ango in Academia Flechensi apud Gallos, horâ quintâ matutinâ, Cometam vidit in medio Stellarum duarum parvarum, quarum una media est trium in recta linea in Virginis Australi manu, & altera est extrema alae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 31:5)
Ango horâ quintâ mat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 34:5)
Eandem Ponthaeus & Galletius decrevisse, Montenarus & Ango semper crevisse testantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 36:6)
An ut magis angar quod non licet?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 9:2)
Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)
angor tamen non et mihi licere, qui sic concupisco ut aegri vinum balinea fontes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 2:2)
Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:1)
Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 3:1)
Adventus meos celebrat, profectionibus angitur, honoribus gaudet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 4:2)
Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:2)
Haec tibi scripsi, quia de omnibus quae me vel delectant vel angunt, non aliter tecum quam mecum loqui soleo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 12:1)
Angit me super ista casus ipsius:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 2:1)
est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 3:2)
Angit me Fanniae valetudo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION