라틴어 문장 검색

"inde vaporata lector mihi ferveat aure, non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit sordidus et lusco qui possit dicere lusce sese aliquem credens, Italo quod honore supinus fregerit heminas Arrcti aedilis iniquas, nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas scit risisse vafer, multum gaudere paratus, si cynico barbam petulans nonaria vellat."
(페르시우스, 풍자, satire 1100)
Sed non fuit contentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:11)
Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)
Anxium me et inquietum habet petitio Sexti Eruci mei.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:1)
Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 17 3:1)
Cuius ego pro salute pro moribus, hoc sum magis anxius quod unicus factus est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 4:2)
est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime diligas interdum nihil scire.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 4 3:2)
Non accepi et accipere gestio.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 5:6)
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis Raucaque de mediis sustulit ora vadis Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 626)
Paelignae dicar gloria gentis ego, Quam sua libertas ad honesta coegerat arma, Cum timuit socias anxia Roma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 155)
anxia, Procri, lates:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 151:2)
"Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:1)
Paelice donata non protinus exuit omnem diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:14)
Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:1)
et modo, si posset reserato pectore diras egerere inde dapes inmersaque viscera gestit, flet modo seque vocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 49:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION