라틴어 문장 검색

Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe, amissis, ut fama, apibus morboque fameque, tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis multa querens atque hac adfatus voce parentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:3)
hinc miserabile Nymphae, cum quibus illa choros lucis agitabat in altis, exitium misere apibus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:6)
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum adspiciunt, liquefacta boum per viscera toto stridere apes utero et ruptis effervere costis, immensasque trahi nubes, iamque arbore summa confluere et lentis uvam demittere ramis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 21:5)
quamquam nec Calabrae mella ferunt apes nec Laestrygonia Bacchus in amphora languescit mihi nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1611)
ego apis Matinae more modoque grata carpentis thyma per laborem plurimum circa nemus uvidique Tiburis ripas operosa parvos carmina fingo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 24)
Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus, est in horto, Phylli, nectendis apium coronis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 111)
aut si ad curam rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque, non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune tamen laborare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 244:5)
Mus autem caseum rodit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 6:2)
syllaba ergo caseum rodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 6:3)
Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 6:7)
Syllaba autem caseum non rodit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 6:10)
mus ergo caseum non rodit."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 6:11)
Apes, ut aiunt, debemus imitari, quae vagantur et flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt et, ut Vergilius noster ait, liquentia mella Stipant et dulci distendunt nectare cellas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 3:1)
Sed ne ad aliud quam de quo agitur abducar, nos quoque has apes debemus imitari et quaecumque ex diversa lectione congessimus, separare, melius enim distincta servantur, deinde adhibita ingenii nostri cura et facultate in unum saporem varia illa libamenta confundere, ut etiam si apparuerit, unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum est, appareat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 5:1)
Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique concordia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION