라틴어 문장 검색

Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:1)
ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias, qui praeesset, missus, eique mandatum ut in omnis navis legatos separatim custodiendos divideret daretque operam ne quod iis conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 461:1)
ex his Hanno, cum ad murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli egressos per interpretem adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 589:1)
hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem recipiendae Nolae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 598:1)
dux ipse loco superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque evocare principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 6:1)
Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 7:1)
Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum est, captivique Campanorum quive Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere inclusi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 245:2)
inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret pervenerat ad duces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 396:1)
qui mos ille, quae licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, conprehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 397:1)
et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes, serebanturque conloquia per propinquos popularium qui in exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam defendi ab impetu Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 414:1)
postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus credo ego vos audisse, milites inquit, quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 482:1)
cum Romani non vias tantum sed tecta etiam proxima portam occupassent, ne peti superne ac volnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia coepta fieri, percunctantibus Romanis quid sibi vellent Arpini,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 594:2)
initio orto plures cum pluribus conloqui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 598:1)
conloqui sese cum praetore velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 603:3)
hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION