라틴어 문장 검색

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 29:1)
Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:1)
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:8)
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:4)
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:23)
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:3)
Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:2)
" sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:7)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi, dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:24)
umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:34)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem nervoque aptare sagittas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:6)
principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:24)
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 24:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION