라틴어 문장 검색

templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장2)
Et factum est, ut audivit rex sermones istos, expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei, sicut cogitabat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장8)
Et commovebantur omnes audientes vocem multitudinis et incessum turbae et collisionem armorum; erat enim exercitus magnus valde et fortis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장41)
Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in laetitia magna
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장48)
et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos et equitatum et currus et exercitum magnum valde, contritum ab eis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장6)
quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장13)
Et abierunt Romam ?et via multa valde ?et introierunt curiam et responderunt et dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장19)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장6)
Et cetera verborum Iudae et bellorum et virtutum, quas fecit, et magnitudinis eius non sunt descripta; multa enim erant valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장22)
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se regio cum ipsis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장24)
et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis, et afflixerunt eum valde, quoniam consilium eius et adventus eius erat inanis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장68)
Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장2)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장46)
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장68)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION