라틴어 문장 검색

Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 119:1)
Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:2)
muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 540:1)
thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 33:1)
ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 202:1)
aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 304:1)
ariete admoto cum quantum inter duas turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et Romana per apertum recenti strage iter invasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 314:1)
postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 204:1)
itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 209:1)
iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:1)
horum magno certamine intra paucos dies turres arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium perficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 274:1)
nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 279:1)
pluribus simul locis aries admovebatur, et cum quaterentur muri, nihil adversus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 53:3)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 362:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION