라틴어 문장 검색

"mea viscera pro se in me nunc armat;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 137)
toto die a metu armatus, ab avaritia ieiunus, a cupiditate terribilis, a vanitate crudelis non cessat simul furta vel punire vel facere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:3)
nunc autem per subita suprema virum caelibatu, patrem orbitate confodit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:3)
igitur, quia mihi es tam patrocinio quam dilectione bis dominus, pariter et quod memini probe, quo polleas igne sensuum, fonte verborum, qui viderim Modaharium, civem Gothum, haereseos Arianae iacula vibrantem quo tu spiritualium testimoniorum mucrone confoderis, servata ceterorum tam reverentia quam pace pontificum non iniuria tibi defleo, qualiter ecclesiasticas caulas istius aetatis 1 lupus, qui peccatis pereuntium saginatur animarum, clandestino morsu necdum intellecti dentis arrodat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 2:1)
"hisne gravem Priamo Phrygibusque armabis Achillem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:19)
"per ego hoc decus et ventura iuventae gaudia, si terras humilemque experta maritum te propter, si progenitum Stygos amne severo armavi - totumque utinam!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권111)
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit Euhius et patrio satiavit pectora luxu, serta comis mitramque levat thyrsumque virentem armat et hostiles invisit fortior Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권249)
sed nuda potestas armavit fratres, pugna est de paupere regno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권44)
non segnior ardet huc illuc clipeum obiectam, seque ipse recedens circuit, interdum trepidis occurrit et instat spicula devellens, clipeo quae plurima toto fixa tremunt armantque virum saepe aspera passum volnera, sed nullum vitae in secreta receptum nee mortem sperare valet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권235)
sic orsus aperto flagrantes immisit equos, non ocius alti in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae armavitque in nube manum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권121)
huic armat Larissa viros, huic celsa Prosymna, aptior armentis Midea pecorosaque Phlius, quaeque pavet longa spumantem valle Charadron Neris, et ingenti turritae mole Cleonae et Lacedaemonium Thyrea lectura cruorem, iunguntur memores transmissi ab origine regis, qui Drepani scopulos et oliviferae Sicyonis culta serunt, quos pigra vado Strangilla taeenti lambit et anfractu riparum incurvus Elisson.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권20)
flavae capiti tergoque leonum exuviae gentilis honos, et pineus armat stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권62)
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
hae spes Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos victoresque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 491:4)
consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION