라틴어 문장 검색

urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 11장 1:1)
Nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit obtectus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 17:2)
Claustra tormentis plurimis majoribus munita invasit expugnavitque, at hoc certamine milites multos amisit, adeoque graviter vulneratus ipse, ut de loco, ubi pugna conserebatur, asportari cogeretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.65)
Quod cum Washingtonius comperit, villicum suum graviter objurgavit, et dixisse fertur, " sese aedificia sua omnia comburi, quam auxilium ullum de fundo suo ad hostes asportari aut deferri, maluisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.29)
"et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:15)
"unde in ecclesias agapetarum pestis introiit?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:55)
Mittit discipulos suos, ut in pullo asinae curis te saecularibus solvant, ut paleas et lateres Aegypti derelinquens Moysen sequaris in heremo et terram repromissionis introeas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:14)
te tu habeto fenestras apertas, sed unde lumen introeat, unde videas civitatem Dei.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:18)
Qui postquam nobilium introierint domos et deceperint mulierculas
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:3)
Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:32)
Consurgunt proceres et adversum epistolam meam turba patricia dctonabit me magum, me seductorem clamitans in terras ultimas asportandum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:6)
Filii Ionadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:33)
Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 19:1)
Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 25:1)
Quidam Medeam putant, quod in aedem eius omne genus herbarum sit ex quibus antistites dant plerumque medicinas, et quod templum eius virum introire non liceat propter iniuriam quam ab ingrato viro Iasone perpessa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION