라틴어 문장 검색

Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
addidit enim hoc de suo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 21:4)
Postea hoc etiam addidit insulsissime:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 7:1)
Sed enim quoniam his primis sensibus doloris voluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et voluptati quidem a natura conciliatus, a dolore autem, quasi a gravi quodam inimico, abiunctus alienatusque est - circo adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio ipsi post addita convellere ab stirpe atque extinguere vix potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 9:1)
Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur 'cis Tiberim' et ' uls Tiberim' dici coeptum est ' citra Tiberim' et ' ultra Tiberim';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 9:1)
deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id vellet, addit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 25:1)
Tum deinde addit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 3:1)
' Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:8)
Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:1)
Μηκέτι, παῖδε φίλω, πολεμίζετε μηδε` μάχεσθε, in quo versu non oportet videri alterum verbum, idem quod superius significans, supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 19:3)
Nam neque ornatius fit additis manubiis' neque exaggeratius modulatiusve;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 26:1)
Quonam, inquam, pacto legere ego possum quae non adsequor?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 6:1)
si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 27:2)
Decimum addo causa antiquitatis .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIV 2:10)
Propterea id quoque ad eam legem addi solet, non esse captiosis interrogationibus respondendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION