라틴어 문장 검색

tum portas propter aena signa manus dextras ostendunt adtenuari saepe salutantum tactu praeterque meantum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:23)
quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore, conterimusque boves et viris agricolarum, conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:6)
mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, qui somno partem maiorem conteris aevi, et viligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:11)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
Prima salutantes atque altera conterit hora, Exercet raucos tertia causidicos, In quintam varios extendit Roma labores, Sexta quies lassis, septima finis erit, Sufficit in nonam nitidis octava palaestris, Imperat extructos frangere nona toros:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII1)
Lis te bis decumae numerantem frigora brumae Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXV1)
At tu, miser Titulle, nec senex vivis, Sed omne limen conteris salutator Et mane sudas urbis osculis udus, Foroque triplici sparsus ante equos omnis Aedemque Martis et colosson Augusti Curris per omnes tertiasque quintasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIV4)
Nympharum pater amniumque, Rhene, Quicumque Odrysias bibunt pruinas, Sic semper liquidis fruaris undis, Nec te barbara contumeliosi Calcatum rota conterat bubulci;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, VII1)
Attenuare nives norunt et lintea nostra:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CIV Saccus nivarius1)
et bene dicendo 'casus' et 'discrimina' praeterita attenuat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2042)
non enim negat se iuvisse, sed adtenuat dicendo 'aliquid'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 842)
execratur omen 'capiti cane talia demens Dardanio', et ex adversariorum persona rem adtenuat dicendo 'extollere vires gentis bis victae'. etiam illi rei respondet quam dixerat Drances, vim se timere 'vel cum se pavidum' et reliqua, et 'numquam animam talem' et reliqua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 37810)
nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:1)
Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
an ille tempus aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION