라틴어 문장 검색

Num igitur, quantum ad hoc attinet, quae ex arbitrio ueniunt ad necessitatem cogantur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:2)
Inordinata etiam concupiscentia hominis ipsa est causa maxime impediens hominem a suo desiderate naturaliter.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:3)
Cum enim omnes homines naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen hominum, de quo dolor est, studio sapientiae vacant inordinata concupiscentia eos a tanto bono impediente.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:4)
Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter sciri desiderata ab omnibus hominibus, ut dicit Commentator.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:3)
Desiderium enim cuiuslibet scibilis est aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est quod quanto entia magis appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire desideramus, et tanto magis in speculatione eorum debectamur.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:4)
Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 57:4)
Inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:11)
Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa. .
(카이사르, 히스파니아 전기 31:12)
Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:6)
Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:9)
Desiderati sunt eo die sagittarii circiter CC, equites pauci, calonum atque impedimentorum non magnus numerus.
(카이사르, 내란기, 1권 51:15)
Nihil horum ad pacandas Hispanias, nihil ad usum provinciae provisum, quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium desiderarit.
(카이사르, 내란기, 1권 85:15)
Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est:
(카이사르, 내란기, 2권 7:3)
An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:26)
Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION