라틴어 문장 검색

ego vero in infirmitate constitutus eram, vestri autem honoris et benevolentiae memineram cum affectione. Reversus de Persidis locis et in infirmitatem incidens molestiam habentem, necessarium duxi pro communi omnium securitate curam habere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장21)
In vocabulorum scriptura si cui parum sibi constare videatur, quod supponenda et obtinet, inpar et comparare, adsumo et aspicere, alia huius modi typis invenerit edita, is meminerit codices me secutum esse hac in re maxime varios nec nisi magis veri similia assequi potuisse.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:5)
Hic quoque illud meminisse debemus, quod minores et comitesnon sine sub praepositione nominantur, ut sit subduplex superbipartiens, subduplex supertripartiens.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:6)
Quae omnes scilicet proprietates non alterius nisi arithmeticae medietatis sunt, quod, si superius dicta meminerit lector, ita esse indubitanter intelleget.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:14)
Sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quoue totius naturae tendat intentio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:14)
hominemne te esse meministi?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:21)
— Quidni, inquam, meminerim?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:22)
Humili domum memento
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 15:1)
Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:3)
Fremituque graui meminere sui,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 13:1)
Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:8)
— Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est. — Memini, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:11)
Haec, dices, memini, patria est mihi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 25:1)
Meministine igitur, inquit, superioribus rationibus esse collectum intentionem omnem uoluntatis humanae, quae diuersis studiis agitur, ad beatitudinem festinare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:12)
Memini, inquam, illud quoque esse demonstratum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION