라틴어 문장 검색

at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 32:7)
erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 17:10)
habeat is turmas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 17:13)
qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me servaturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 11:14)
interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 10:1)
Sed postquam turmae nimbos fregere ligatos et pavidus quadrupes undarum vincula rupit, incaluere nives.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:3)
pariter turmaeque virique armaque congesta strue deplorata iacebant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:6)
iam classes fluitare mari totasque per Alpes fervere Germano perfusas sanguine turmas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:12)
Saepe tibi sedit certis operata diebus, Qua cingit laurus Gallica turma tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 139)
arma supersunt, quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 1:2)
huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro vertice tortus Halys, Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses labitur, et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae, et quondam Graiis Phasi petite viris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnes cedere Danuvius se tibi, Nile, negat, copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, nec patitur vires aequor habere suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1020)
si petat a victis, tot sumat nomina Caesar, quot numero gentes maximus orbis habet, ex uno quidam celebres aut torquis adempti aut corvi titulos auxiliaris habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권335)
Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:1)
Hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est, aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:3)
Threicius Tereus haec auxiliaribus armis fuderat et clarum vincendo nomen habebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION