라틴어 문장 검색

nam ideo addidit 'poenas inimico a fratre recepi'. et re vera nulla avari maior est poena, quam amittere pecuniam propter quam commiserat scelus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6562)
et hoc posse fieri ex Horatii dictis intellegimus, qui cum loqueretur de avaris potentibus, ait de vicino cliente pellitur paternos in sinu ferens deos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6095)
veritas tamen secundum philologos et historicos hoc habet, hunc fuisse Euandri nequissimum servum ac furem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1902)
Nigidius "quia qui parcior est, suo contentus est, quod avarus non facit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 476)
et hoc est, quod ait supra "votis re- spondet avari agricolae". alii ('atque imperat arvis') ne liberius ferant quae volunt, sed quod fuerit satum, tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 992)
alibi "metus omnis et inexorabile fatum sub- iecit pedibus strepitumque Acherontis avari".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4162)
acherontis avari omnem mundum in mortem trahentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4922)
"Ac iam, ut fecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditis moribus per universum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:1)
Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus audacior qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena levior et nequior qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 9:1)
ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:8)
ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:7)
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
tantum interest, quod gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare frugi servum possimus et, si est nequam, iocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:5)
ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:7)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION