라틴어 문장 검색

Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:6)
— Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Haec igitur uel imagines ueri boni uel imperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:11)
— Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:13)
Ita uero bonum esse deum ratio demonstrat ut perfectum quoque in eo bonum esse conuincat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:4)
sed perfectum bonum ueram esse beatitudinem constituimus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:9)
ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:10)
— Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum quo plenus esse perhibetur uel extrinsecus accepisse uel ita naturaliter habere praesumas quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diuersam cogites esse substantiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:13)
quare quod a summo bono diuersum est sui natura, id summum bonum non est;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:18)
— Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est. — Ita est, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:23)
— Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:24)
Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona quae a se diuersa sint esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:1)
Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:6)
quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem quae sit summa diuinitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:7)
— Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:19)
Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reuerentia quoque, claritas ac uoluptas beatitudo esse iudicatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION