라틴어 문장 검색

iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:1)
is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:2)
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
Sed pertinet ad omnem officii quaestionem semper in promptu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque beluis antecedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:1)
Itaque, quae in rebus inanimis quaeque in usu et tractatione beluarum fiunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem studia ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata [virorum praestantium] sapientia et virtute excitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 22:2)
Quid enim interest, utrum ex homine se convertat quis in beluam an hominis figura immanitatem gerat beluae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:3)
Atque is, ante quam constitit, ictu fulminis deflagravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:5)
Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:4)
qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:2)
Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:9)
Ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:1)
Aut cum terribili perculsus fulmine civis Luce serenanti vitalia lumina liquit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:3)
Tum species ex aere vetus venerataque Nattae Concidit, elapsaeque vetusto numine leges, Et divom simulacra peremit fulminis ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 31:3)
Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:2)
Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus, duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent, fulmen qua ex parte venisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION