라틴어 문장 검색

saporemque meliorem ex tubulis esse cotidianus potest indicare victus, quod omnes, et structas cum habeant vasorum argenteorum mensas, tamen propter saporis integritatem fictilibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장52)
cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, universam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariter cum ipso in perversitatem demutavit adversus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 4:1)
Maxime autem Deus cum nullius indiget, erga ipsum benignitatis affectum commoveri non potest, ut sibi aliud ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum, quae divinae gratiae boneficiis indigent, non solum ut sint, sed ut bene sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:18)
Cum pietate vero habeas in corde tuo benignitatem, et ita habebis omnisalias predictas virtutes que dicuntur species benignitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 43:1)
Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri et ceteris, deinde ne maior benignitas sit quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION