라틴어 문장 검색

et plebeis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 542:1)
liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 553:1)
et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 733:2)
Lucreti, ne frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 719:2)
neglectae eo biennio res in Graecia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 161:1)
et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 90:1)
biduum instauratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 37:1)
biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 393:1)
et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque, ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque tradiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:2)
praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 541:2)
cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 126:1)
biduo post praetorum comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 357:1)
hae inter consules tribunosque altercationes biduum tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules separatim rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 285:1)
ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 518:1)
et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque, ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 554:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION